HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT XXXIX: De Nabuchodonosor, et morte Joakim

#IV Reg. XXIV#Jer. XXXV#IV Reg. XXIV

Factum est autem in anno septimo Joakim, ipse est quartus annus Nabuchodonosor, ascendit Nabuchodonosor in Judaeam, et depopulabatur eam. Rechabitae autem, qui habitabant in tabernaculis seorsum ab omnibus, timentes ascenderunt in Jerusalem, ut salvarent animas suas. Et dixit Dominus ad Jeremiam: Vade et introduces omnes Rechabitas in unam exedram thesaurorum juxta domum Domini. Et introduxit eos in gazophylacium filiorum Hanon, et posuit coram eis scyphos, et calices plenos vini dicens: Bibite vinum. Qui responderunt: Non bibemus, quia Jonadab, filius Rechab, pater noster, praecepit nobis dicens: Non bibetis vinum, vos, et uxores vestrae, et filii vestri, usque in sempiternum; domum non aedificabitis, sementem non seretis, vineas non plantabitis, in tabernaculis habitabitis cunctis diebus, ut vivatis multis diebus super terram, in qua peregrinamini. Tunc ait Dominus ad Jeremiam: Dic habitatoribus Jerusalem: Haec dicit Dominus: Nunquid non accipietis disciplinam, ut obediatis mihi, sicut Rechabitae patri suo? Propterea inducam super vos mala, quae locutus sum; de stirpe vero Rechab non deficiet vir, stans in conspectu meo. Porro cum venisset Nabuchodonosor in Jerusalem, cepit Joakim, et ligavit eum, et trahebat secum in Babylonem, et nobiles cum eo. In itinere vero imposuit ei Nabuchodonosor tributum, et remisit eum in Jerusalem, sed obsides traxit secum pueros de semine regio, Danielemque, et tres pueros, et servivit ei Joakim tribus annis. Sed cum audisset quod rex Aegypti iterum pugnare vellet contra Nabuchodonosor, negavit ei tributum quod promiserat. Et ascendens rex Babylonis in Jerusalem, sub jure foederis intravit eam. Sed cum intrasset, fidem non servavit, sed juvenes fortissimos quosque occidit una cum rege Joakim, quem et ante muros in sepulcrum projici jussit. Et quia non servaverunt ei fidem hostes, ideo forte liber Regum vocat eos latrunculos, dicens: Et immisit Dominus in Joakim latrunculos Chaldaeorum, et Syriae, et Moab, et Ammon, ut disperderent eum juxta verbum Domini. Nam stigmata sunt inventa in corpore occisi contra legem, id est nomen idoli, quod colebat Codonazer. Et constituit Nabuchodonosor filium ejus regem Joakim, aequivocum scilicet patri, dictum Jechoniam. Octo decem annorum erat Joakim cum regnare coepisset, et tribus tantum mensibus regnavit, et decem diebus. Nam cum recessisset Nabuchodonosor, timuit ne Joakim memor necis paternae adhaereret Aegyptiis, et pugnaret adversus eum, et ideo rediit, et obsedit Jerusalem. Sed ad vocem Jeremiae egressus est Joakim ad eum cum matre, et omni domo sua, et principibus ejus. Et suscepit eos rex Babylonis anno octavo regni sui, et tulit universa vasa aurea de domo Domini, et thesauros domus regiae, et transtulit in Babylonem cum rege, et matre ejus. De domo circiter duo millia, de principibus et viris robustis septem millia artifices, et inclusores mille, in summa quasi decem millia, inter quos erat Mardochaeus, et Ezechiel adhuc juvenis de genere sacerdotum. Videtur tamen Josephus velle, quod jam duos libros scripserat de futuro urbis excidio, quos reliquit in Judaea. Isti quia sponte se tradiderunt, proprie dicti sunt transmigratio Judae. Alii vero, qui postea per violentiam tracti sunt, proprie dicuntur captivitas Judae. Ab hac transmigratione Judae, scilicet ab octavo anno regni Nabuchodonosor, quidam inchoant numerare septuaginta annos captivitatis.